monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 94
{XLII} coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas primus omnium in templis Capitolii atque Pacis dicavit Imperator Vespasianus Augustus. radice eius magni ponderis vidimus in Palatii templo, quod fecerat Divo Augusto coniunx Augusta, aureae paterae inpositam, ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumptum est.